monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, X <<<     >>> XII

Caput XI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Ad hanc convenientiam pertinet, quod etiam scaenicos actores earundem fabularum non parvo civitatis honore dignos existimarunt, si quidem, quod in eo quoque de re publica libro commemoratur, et Aeschines Atheniensis, vir eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitavisset, rem publicam capessivit et Aristodemum, tragicum item actorem, maximus de rebus pacis ac belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt.
2 Non enim consentaneum putabatur, cum easdem artes eosdemque scaenicos ludos etiam diis suis acceptos viderent, illos, per quos agerentur, infamium loco ac numero deputare. Haec Graeci turpiter quidem, sed sane diis suis omnino congruenter, qui nec vitam civium lacerandam linguis poetarum et histrionum subtrahere ausi sunt, a quibus cernebant deorum vitam eisdem ipsis diis volentibus et libentibus carpi, et ipsos homines, per quos ista in theatris agebantur, quae numinibus quibus subditi erant grata esse cognoverant, non solum minime spernendos in civitate, verum etiam maxime honorandos putarunt.
3 Quid enim causae reperire possent, cur sacerdotes honorarent, quia per eos victimas diis acceptabiles offerebant, et scaenicos probrosos haberent, per quos illam voluptatem sive honorem diis exhiberi petentibus et, nisi fieret, irascentibus eorum admonitione didicerant?
4 cum praesertim Labeo, quem huiusce modi rerum peritissimum praedicant, numina bona a numinibus malis ista etiam cultus diversitate distinguat, ut malos deos propitiari caedibus et tristibus supplicationibus asserat, bonos autem obsequiis laetis atque iucundis, qualia sunt, ut ipse ait, ludi convivia lectisternia. Quod totum quale sit, postea, si Deus iuverit, diligentius disseremus. Nunc ad rem praesentem quod adtinet, sive omnibus omnia tamquam bonis permixte tribuantur (neque enim esse decet deos malos, cum potius isti, quia inmundi sunt spiritus, omnes sint mali), sive certa discretione, sicut Labeoni visum est, illis illa, istis ista distribuantur obsequia, competentissime Graeci utrosque honori ducunt, et sacerdotes, per quos victimae ministrantur, et scaenicos, per quos ludi exhibentur, ne vel omnibus diis suis, si et ludi omnibus grati sunt, vel, quod est indignius, his, quos bonos putant, si ludi ab eis solis amantur, facere convincantur iniuriam.